Latin
VIENSIS PHILOSOPHIAE ET
Pascasius Justus Turcq, Alea 30
Unproofread scanNot analysed yet
Vt enim auari qui sunt, ex quouis instituto omnem lucri &quaestus faciendi occasionem, tanquam instrumentum cupiditatis exercendae suae, gnauiter arripiunt: ita etiam aleatores auidi, omnem in quo sors dominatur, &pecunia ponitur rationem &ludum, tanquam effrenati motus sui materiem &instrumentum, sua sponte capiunt. Sed de ueris aleae causis, postea dicemus. EST igitur Alea, effrenata quaedam Iudendi in pecuniam cupiditas, animosa credulaque spe lu cri flagrans. uel, Est grauis quaedam, &diu manens animi affectio, quae uitiosa futuri ex ducta sorte boni opinione constans, effrenata quadam &exultante cupiditate ad ludendum concitatur. Ex quo primùm illud patet, minimè de illis hic agi, qui immoderatè alea non abutuntur: hoc est, qui uel ijs ludis, in quibus ratio &consilium ualet, ingenij exercitatione tantum incumbunt: uel qui, ut labores leniant, animos recreent, atque ocium con sumant, quouis ludi genere, ludo contendunt. Sic enim affecti, quauis occasione &causa facile desistunt, neque ullum in ipsis manentis cupiditatis, aut perturbati animi signum apparet, sed lu do sicut somno &quiete utuntur. Verùm de illis tractari, qui credula quadam spe, stultaque siducia elati, magna &insatiabili cupiditate tesseras aut talos iaciunt, cartulas sortiuntur denique quosuis ludos qui temeritate &casu constant incredibili studio dies noctesque anheli persequuntur: ac, quod sanctissimis legibus &senatusconsulto est uetitum, in pecuniam ludunt, &sponsiones faciunt.