Latin
VIENSIS PHILOSOPHIAE ET
Pascasius Justus Turcq, Alea 42
Unproofread scanNot analysed yet
Quod uel hinc abunde liquet, quòd multos uidere licet, qui cum rem aliquam, utputa uestem, anulum, aut equum summè concupiscant: tamen si emere possint, ne precium de suo numerent, ualde recusant: si uerò in eandem Iudere concessum sit, libenter faciunt, &quidem si dimidio propè carius ponatur, quàm prius ęstimauerint. Atque eò usque fiduciae, uel potius dementiae multi deuenere, ut quod opus sibi esse uident, cum de suo comparare pigeat, id sibi ex ludo pulchrè affore, securè admodum promittant. Estque ea animi inductio in multis, frequens ad ludendum causa. Alij, quod stultum est magis, collusoribus minus concitatis, etiam pecunias largiuntur, quò sponsiones ampliores facere uelint: utpote, si quatuor numos promere ac ponere inter se conuenerit, decem ut conferant, duos illis de suo donant. Quo certè nihil potest esse inconsideratius, nihil stultius, nihil amentius. Non enim ludere tales homines, sed profundere palàm, &dissipare sponte suas facultates uidentur. Quae quidem omnia, sola spe credula prosperę sortis, stultaque confidentia fieri, nemo sanus negabit: quam quidem spem nimis animosam, ut opinationem inhęrentem &penitus insitam, si minuere &labefactare, uel potius si excutere ex animis, atque in timorem conuertere possimus, proculdubio omnis effrenata iniuriosa qua ludendi appetitio labascat, tota que ex animis expellatur atque exturbetur. Quod quo commodius &intelligi &fieri possit, unde illa in nobis spes bona excitetur dicendum est, ac quae sit Aleae causa efficiens expoAleae causa effi ciens quae. nendum: praesertim cum ex eodem ferè fonte, cognata sibi cupiditas omnis uehementior nascatur.