Latin
VIENSIS PHILOSOPHIAE ET
Pascasius Justus Turcq, Alea 43
Unproofread scanNot analysed yet
ITAQVE εὐελπιστίαν hanc à naturae caliditate largiore insitam in nobis esse, quae uti uinum homines exuscitat, erigit, &exultare animis facit, Aristoteles author est: qui cùm multis locis, tum Rhetoricorum libris de iuuenum natura &moribus loquens, sic scriptum reliquit: καὶ, ἔφη, ἐνέλπιδες. ὥσπερ γὰρροἱ οἰνωμρύοι, οὕτω διάθερμοί ἔισιν οἰνέοι ὑπὸ Φφύσεως. hoc est: Iuuenes bona &confidenti luuenes bene spe praediti. sunt spe: natura enim incalescunt, non aliter atque uino poti. Apposita sane, atque Aristotele digna sententia. A naturae abundante calore spem Iuuenes, sicut bonam, tanquam à uino proficisci scribit. Neque uino poti, inca lescunt. uerò uinum alia causa, ut Horatius inquit, Spes iubet esse ratas:quàm, quia cum afflatu &motus aliqua uehemen vinum bonum sperare facit. tia calidiores homines facit. Neque solum calor εὐελπιστίαν, ut uinum, generat: uerumetiam si copiosus magis existat, perinde atque uinum, &deVt uinum, sic sipere homines facit. Quod quidem Aristoteles, calor copiosus si sit, desipere &multo clarius (ut omnia) Galenus, nihil Arifacit homines. stotele in cognoscenda natura hominis inferior, disertè declarat. A calore enim, inquit, nimio ce Aphor. rebri, absque uitiosa humoris qualitate proueniens desipientia, similis est ei quae ebrietatis est. Quare rectè &propriè Aristoteles gradus distin guens, εύέλπιδες non ὥσπερ μεθύσους, id est ebrios, qui accensi prius uino, mox inflammati, deinde aucta adhuc largius mensura, frigidi etiam euadunt: sed ὥσπερ οἰνομούους, hoc est uino potos, non obrutos atque immersos, διαθίρμους esse dicebat: uidelicet, secundum illum Anacharsis uini craterem, aut Ennij eloquentem potum, arma cantantem: uel etiam Horatij generosum &lene uinum, quod ad mare ueniens requirebat, intelligens.