Latin
VIENSIS PHILOSOPHIAE ET
Pascasius Justus Turcq, Alea 45
Unproofread scanNot analysed yet
Et quidem iam facile est colligere, cum magna in aleam inclinatione, naturae uitio multi ferantur, adhaec exercitatione assuefacti cum sint, cur ferè nunquam, semel imbuti consuetudine, desistant: tum etiam, quare rem suam non tam ludere, quàm profundere, multi uideantur. Nimirum, quia ut naturam mutare, magnosque eius motus atque impetus coercere &continere, omnibus difficile est: ita delabi ad propinqua finitimaque uitia, non minus quàm pręcipitantem impellere, aut ia centem urgere, promptum est ac facile. Vt enim omnes in similes cognatosque naturę &corpori nostro morbos facile incidimus: ita etiam conue nientes animi affectus, congruentiaque uitia celeriter capimus. Quare etiam, sicut poti iam largi us uino, citò in ebrietatem incurrunt: ita etiam lusores natura uitioque calidi, nullo negotio accenduntur, celerique momento, amissione scilicet parua aut damno commoti, tanquam ex fumo flammam concipiunt. Itaque ergo commotis &concitatis animis, ac ratione, domino qui regere &continere illos debebat, prius imbecilli ac langui do, tum planè oppresso &superato: ut Poeta canit, Fertur equis auriga, nec audit currus habenas. Atque hinc est, quòd saepe iritati de sorte aduersa aleatores, non secus ac pueri, qui placentam, quia portiuncula ex ea ablata sibi sit, totam deinde proijciunt: ita etiam reliquam sibi in ludo pecuniam proijcere tu planè, inconsultè ac temerè uideantur. Et quidem à me obseruatum est, non solum post pocula, magis ad ludendum promptos atque alacres animos hominum fieri: uerumetiam, ferè 3 quos Cur alea diuturna adeò in hominibus affe ctio est. Omnes in cognatos naturae nostrae morbos &affectus animi facilè inci dimus. Quare aleatores pueris simi les, quipropter sublatam sibi de placenta por tiunculam, totam deinde proijciunt. quos uidi ad aleam procliuiores omnes, tota cor poris habitudine, manifesta caloris indicia commonstrasse.