Latin
VIENSIS PHILOSOPHIAE ET
Pascasius Justus Turcq, Alea 44
Unproofread scanNot analysed yet
De illo enim ait: Quod curas abigat, quod cum spe diuite manet. Nam hosce uini aut caloris gradus qui excedit, stulticiam &furorem concipit. Verùm ut haec Aristotelis sententia, &similitudo, adeoque tota res, melius intelligi possit: uini in homine effectus, quos multum pro mensurae modo diuersos facit, audire ex eiusdem sententia operae precium puto. Vinu itaque, inquit, liberalius paulo sumptum, primùm frigentem &taciturnum, ad uerba excitat: deinde largius potum, uerborum uberem, eloquentem, fidentemque sibi reddit: tum amplius etiam auctum, audacem, atque ad agendum propensum facit. Mox crescentibus adhuc poculis, in contumeliam &petulantiam inducit. Postea uerò etiam tum si augeatur, insaniam gene rat. Postremò, copioso &nimio potu resoluit, stulticiamque producit. qualis est puerorum qui morbo comitiali conflictantur, aut eorum qui ui tijs atrae bilis maiorem in modum detinentur. Et paulo pòst subiungit: Qualis est uinolentus hic, talis quispiam alius factus est à natura. Suntque qui in singulis morum generibus usqueadeo in ualuerunt, ut aliorsum commutari nequeant.