Latin
6
Pascasius Justus Turcq, Alea 6
Unproofread scanNot analysed yet
nihil enim libentius quàm de te loquimur: ac praesertim, cum etiam ad hos nostros de te sermones, nobilis, modestus &eruditus adolescens PHILIPPVS Marnicius accedit. Verùm, sicut ser mo &oratio, quę in hominum ueterum, eorum que illustrium auctoritate posita est, plus nescio quo pacto habet grauitatis, ipsaque per se attentionem facit: ita etiam uitiorum, cupiditatumque pra uarum censura &correctio à uirtute, omnique iusticia &fide praestantibus &conspicuis uiris proposita, non solum plus auctoritatis habere uidetur, sed etiam libentius ab omnibus admitti solet. Quamobrem nihil abs re fore putaui, quamuis in omni persoluendo officio id maximè praestandum uidetur, ut quisque maximè opis indigeat, ita ei potissimùm opitulari: si etiam hanc meam de Alea, siue curanda ludendi in pecuniam cupidi tate lucubrationem, tuo sub nomine diuulgarem.