Latin
7
Pascasius Justus Turcq, Alea 7
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quid tam proprium aut conueniens tibi esse potest, quid tam illustri tua persona dignum, quàm si, ut diu amplissimę nobilissimaeque Ganda uensis ciuitatis homines, magnus ibi Praetor summa aequitate &iusticia in officio continuisti: ita nunc etiam à te non solum unius ciuitatis aut prouinciae uiri, sed etiam totius propè terrarum orbis homines, (undiquaque enim immanis ista ludendi cupiditas sęuit &grassatur) commodam aliquam ad mores formandos, animosque regendos disciplinam recipiant: quam quidem certè, cum à te, cuius nominis claritas undique percrebuit, profectam uidebunt, omnes non solum libenter, sed reuerentur etiam accipient. Vt enim propter uirtutem, &singularem modestiam ac libertatem, probos omnes similitudine morum, qua nihil est amabilius, nec compulatius, ad te allicis atque attrahis, tuaque illos gratia &benignitate amicos facis: ita contrà dissimilitudine longe repellis improbos. &tamen interea propter auctoritatem ac decus, ut à contumelia &obtrectationem indigna se abstineant, perficis. Sed nolo in epistola te tibi ostendere, tuasque singulares animi dotes, quibus &pa cis &belli tempore, domi militiaeque excellis, eximiam praeterea naualis disciplinae, ac maritimarum rerum scientiam tuam &gloriam, angustis episto lae limitibus concludere. Apud alios illa praedicare, atque in oratione iusta celebrare malim. Nam longè à te absens cum sim, facere id posse sine adu lationis uitio uideor. A quo quidem certè, quamuis diu in aulis Principum uersatus, doctisque in eo genere hominibus usus sum, maximè tamen &na tura &uoluntate abhorreo. Vnum igitur nunc si addidero, finem faciam. Aleam, omnemque in pecuniam ludum, licet uehementer cum bonis uiris omnibus damno (nam &senatusconsultum, ut ait iurisconsultorum eloquentissimus Paulus, uetuit in pecuniam ludere: &alterius incommodo suum augere commodum uelle, contra naturam est) non tamen ludum, qui sine cupiditate, sine ullo affectu &perturbatione, seruato tempore &modo, leniendarum ęgritudinum aut laborum causa exerceatur, omnino uitupero: non hercle magis, quam si cum grauibus serijsque negotijs satisfecimus, tum uel fidibus canamus, uel ocio, somno, aut caeteris quietib. utamur. Neque enim uitiosa fuisse prima aleae inuentio perhibetur. nam Lydi ob rerum caritatem, quo facilius famem tolerarent, aleam inuenisse traduntur: sicut &talos, &pilae ludum. Latrunculi uerò etiam (Scacchos uulgus uocat) ut ocium in obsidione longa milites consumerent, inuenti dicuntur.