Latin
60
Pascasius Justus Turcq, Alea 60
Unproofread scanNot analysed yet
quamuis leue momentum, sortem immutare posse putetur, ac uelut in augurijs, punctum temporis, leuissima quaeque res &cuiusuis rei parua aura prodigium esse. Atque hoc in multis maxima iracundiae &difficultatis est causa, quòd omni ex re omen capiunt. Vnde non solum astantes, ingredientes, intuentes, ridentes, aut quoquo modo se mouentes, mirabiliter aspernantur: uerumetiam ipsi sibi omen fingunt. Atque hinc tam frequens ludi, loci, cartarum, tesserarum, &aliarum rerum innouatio, mutatioque succedit. Quare sic affectos homines Hispani, ut alia multa, proprio mihi appellare nomine Moinos uidentur: hoc est, ut ego interpretor, &commutatione literae factum puto, ominosos homines. SED iam quę sit totius disputationis huius ra tio ac firmamentum, breuiter dicamus. Aristoteles de melancholię natura &ui inaequali, uariaque disserens: Mores (inquit) omnium quę in hominis corpore habentur, praecipuè calidum &frigidum conformat. &Galenus saepe: Qui secundum naturam optimè constructus atque informatus est, is optimas omnes corporis actiones, omnes animi motus atque usus producit: qui uero uitiosius se habet, deterius omnia: eoque magis, quo à na turali temperie optima que temperatione longius recedit. Itaque à calidiore corporis temperatione immanem &effrenatam cupiditatem Aleam nasci, hoc potissimùm argumento moueor, atque adeò primùm in hanc animaduersionem ueni.