Latin
61
Pascasius Justus Turcq, Alea 61
Unproofread scanNot analysed yet
Omnium fere aleatorum natura &ingenium est, ut quoties ingens aliquod in alea damnum fecerint, praesertim si ad ludendum facultates deficiant, tum constanter, animoque (ut uidetur) planè certo &confirmato, nunquam se reliquo tempore in alea lusuros esse dicant: immò uerò, etiam id nequissimum esse facinus, sua sponte prędicant. Et tamen pòst aliquanto, multùm ab illis mutati, uelut in eundem scopulum etiam atque etiam Omnes offendunt. Quamobrem saepe à me rogati, an quod prius usurpabant, indignatione aliqua, aut simulatione quadam, uel quauis alia causa po tius quàm ex animo &uerè dicerent: omnes non solum ab optima fide, totoque animo profecta omnia egisse, uno serioque sermone respondebant: ue rum etiam usque adeò firma &certa sententia se tu loqui, ut ipsa propositi constantia, &futura inde utilitate freti, factum in alea damnum multo etiam leuius ferre uiderentur. Si igitur, ut est ab Hippocrate naturae instinctu &causa proditum, contrariorum contraria sunt remedia (nam omnis in con uenienti moderatione sanitas consistit, omnisque in omni re modus à temperatione recta prouenit: quod interea dum rectè sentiunt, omnique perturbatione uacant, lusoribus his cupidis accidit, id (nam moderatos facit) ut effrenati affectus huius causae contrarium sit, necesse uidetur. Atqui id ipsum refrigeratio est.