Latin
63
Pascasius Justus Turcq, Alea 63
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quo fonte etiam illud nascitur, quòd Multi prius quàm ad ludendum accedant, quia tum tranquillior est animus, inconsideratè putant, posse se ex animi sententia, quę tunc est, ludi sponsiones &sortes omnes moderari, atque (ut Terentius ait) si illud quod est maximè opus, iactu non cadit, illud quod cecidit fortè, arte corrigere. Neque id cogitant, quae res in se neque consilium neque modum habet ullum, eam consilio regi non posse. Quos quanto satius esset ea ex animo amouere, quibus frustra libido incendatur sua? atque id cogitare, non solum ut turpiter saepe in eadem naui, ad eundem scopulum naufragium fecerint: uerùm etiam quòd totum illud turpe studium contra naturam est, contra omne iustum &aequùm. Sed haec postea, demonstrabimus. Iam uerò frigiditatem ab alea omnique spe &periculo maxime omnes homines abducere, &prius diximus: &uel nobis tacentibus, temperamenta, ętates, sexus, regiones &coeli status (sui enim cuique aetati, genti ac nationi mores sunt clarè loquuntur. Atque ut spes alacres, laetos &promptos homines facit: ita contrà timor perterritos, remissos &lentos reddit. Quare etiam, ardens ista affectio &exultans alacritate spei cupiditas, nulla alia re melius quàm frigiditate cohibe tur. Atque uti uitia, affectus &morbi ferè omnes, sua quaedam nutrimenta, quibus aluntur &augentur, sunt adepta: ita etiam alea omnibus maximè similibus sibi causis &alitur &augetur. Itaque eos qui postquam uinum largius hausere, aut magna aliqua uoluptate &laeticia elati ad ludendum properant, tum id quidem pręcipua quadam temeritate &effrenato rapidoque feruore facere, non obscurè uidemus.