Latin
64
Pascasius Justus Turcq, Alea 64
Unproofread scanNot analysed yet
Quin &illos apud quos in alea luditur, &qui mala mente atque animo hoc agunt, ut remissiores &minus alacres ac promptos homines, ad ludendum excitent, maximè ui ni potu &prolixis uerbis quibus spem inijciunt, ur gere illud &perficere uidemus. Tum nihil omnibus ad desistendum perniciosius accidere potest, quàm si saepe ludentes, prosperè subinde id faciant. Tunc enim uel maximè omnibus sensibus, animoque toto, ueluti Circes poculis, uoluptate &dulcedine perfusi, pessima imbuuntur opinione: &quam habent improbam cupiditatem, alunt, augent &confirmant. Itaque etiam nephandi &scelerosi impostores, qui arte mala cartulas, ut ex usu sibi uenit, miscere, surripere, aut tesseras supponere &iacere didicerunt, cum fortè in collusores demissos, rudes atque imperitos incidêre, tum quo magis fraudum suarum laqueis irretire illos possint, statim in principio ludi, suas lucrari ab illis pecunias consultò &sponte sinunt: nimirum ut uoluptate quaestus accensi, alacrius incitentur, longiusque quàm pro ratione aut natura prouehantur.