Latin
65
Pascasius Justus Turcq, Alea 65
Unproofread scanNot analysed yet
Quo quidem tempore uel maximè pecuniam illam grandem illis, &iniquissimo foenori dant, ac maiorem inde quaestum consequuntur, quàm si dolo malo, principiò mox in fraudem illos deducant. Si uerò in eos qui sua natura proni atque incitati sunt, incidunt: tum mox eos in laqueos &captiones deducunt suas. SED quoniam de causis diximus, habetque cum perturbatione bonitas morum &uirtus magnum commercium, de consuetudine nonnihil mihi di- De consuetudi cendum uidetur, quantaque sit eius uis examinan- nis ui. dum: ut eorum minuatur opinio, qui maiorem illius quàm naturae potestatem esse existimant: aut Consuetudini eorum, qui ex usu &exercitatione magis quàm minor quàm naturae procliuitate, exercere homines assiduè a- naturae uis. leam putant. De qua, etsi omnes ferè qui philosophiam profitentur, multa scripserunt: tamen &nos quae experientia studioque percepimus, quanuis noua plerisque uideri possint, nescio cur proferre in commune minus debeamus: praesertim, cum nulla id ambitione, sed solo ueritatis studio Consuetudo nitamur. Duplex est igitur ut corporis tempeduplex: ries, ita etiam animorum mos &consuetudo. Vna, Naturalis, naturalis siue insita, qua omnes homines naturali Aduenticia. quadam propensione proprietateque utuntur: &qualem electa omnis exercitatio, à natura subleuata &prouecta, facile inducit. Altera assumpta siue aduenticia, quae naturalem procliuitatem longa exercitatione atque usu immutat tandem. haec causae, illa signi rationem habet. Estque ambarum pro naturę dissimilitudine &exercitationum genere ac modo, magna uarietas &latitudo. Vt enim in corporib. magnae dissimilitudines sunt, à temperie seminis, siderum positu &uictus ratione natae: Corporum dis similitudines unde ueniant.