Latin
8
Pascasius Justus Turcq, Alea 8
Unproofread scanNot analysed yet
Sed &Horatius ait: Non lusisse pudet, sed non incidere ludum. Et boni uiri, Cato Portius alea lusit, &Domitianus: &Claudianus, qui etiam librum eius artis edidit. item Verus Imp. &Augustus. Mecoenas uerò etiam, &Q. Galba, latrunculis lusores: Caesar &Scaeuola, ac Ticinius quidam (de quo Cicero scri bit) pila lusores optimi fuere. Vale diu felix, uir amplissime: meque in eorum numerum, qui omni Amplitudinem tuam studio obseruantiaque colunt ac diligunt, annumerare ne graueris. Ideo aut plura ad te exemplaria misi, unum ut ex illis clarissimus uir Maldeghemi &Pittemi dominus (cuius ego docta suauissimaque consuetudine, quae illius humanitas fuit, in Hispanijs aliquando usus fui) ne immemorem me sui putet, habere possit: alterum, nobiles &singulari doctrina atque eruditione praediti adolescentes, loannes &Philippus Marnicij, fratres optimi, tuique amantissimi. quorum quidem altero ita hic sum amicè &familiariter usus, grauissimè ut eius discessum tulerim: alterum etiam Bononiae, cum aliquando ex tertiana febre, ob praescriptam illi malam uictus rationem, in ardentissimam incidisset, fideliter, admodum magna relata atque habita gratia, curaui. Iterum Vale: Ticini, pridie Calend. Septembris: Anno restitutae nobis per CHRISTVM salutis 1560. b QUAE