Latin
LIBRI PRIMI FINIS
Pascasius Justus Turcq, Alea 89
Unproofread scanNot analysed yet
proximo libro flagrantem ludendi in pecuniam cupiditatem, à naturae temperie calidiore, adeoque uinoso &uelut undante quodam sanguine, in hominibus, qui scilicet naturam sequuntur suam, nasci, longa oratione dixerimus: nunc uerò curationem praescripturi, quasi causae immemores, uel Medicinae indocti, remediorum formulas quae ad animum adhibeantur, proponamus. Huic pri us quàm ad rem accedamus, respondendum puto: ne fortè potione medica, uel catapotijs fieri id solum posse putet. Quamuis igitur uarijs rationibus commonstrare possimus, rectè cupiditatum motus omnes curari, hoc est, &cohiberi &euelli posse, ad animum si conueniens adhibeatur medicina: eamque demum, uel potius solam, ad sanitatem ueram uiam esse: (ita enim natura comparatum est, quantumuis plurimum refert ad motuum impetus que uarietatem, quae sit cordis &spirituum temperies, affectus animi cogitationis aestimationem siue cognitionem ut sequantur, Quare alea &cupiditates caeterae etiam ex corporis intem perienatae, adhi bitis ad animum remedijs curari probè possint.