Latin
LIBRI PRIMI FINIS
Pascasius Justus Turcq, Alea 90
Unproofread scanNot analysed yet
Cogitationis aestimatio refri gerare &calfacere homines uel maximè po test. Oratio flexani ma. Quare ex animalibus solis, uel maximè ho minibus, seminis profusio per somnum contingit. quantur) nos tamen, quo melius quod dicturi sumus, comprehendi ab omnibus possit, ac ne totam de affectibus doctrinam, ab alijs traditam assumere cogamur, illam hic potissimum afferemus ratione, quę &Medica planè est, &iuuenibus perspicua uideri poterit. ea aut est eiusmodi. DIXIMVS, à calore nimio, qualis uinc potorum hominum calor est, εὐελπιστίαν, aleae praecipuam causam, in hominibus qui naturae propensioni obediunt generari. Itaque si contraria contrariorum sunt remedia, remotaque causa remoueri effectus debet: certè refrigerationem esse, quae sola, uel potissimùm sine malo, remedio esse possit &debeat, non obscurè uidetur. Atqui sic est, &nos refrigerationem hanc uel maximè oratione, quę recte à bono Poeta dicta est flexanima, siue cogitationis aestimatione &motu induci in hominibus posse, disertè asserimus. Nam quis est qui non multos quotidie, sola cogitatione erubescere &pallere, immò etiam tremere, sudare, lachrymari, &uariè humores intrò foras que pel lere, excrementaque excernere uideat? Et Arist. ait, quòd ideo ex omni animantium genere propè solis, uel maximè saltem, hominibus seminis profusio per somnium accidere solet, quia id nisi cum cogitatione fieri potest. Si igitur haec omnia cogitatio facit, quae quidem sine calore aut frigore manifesto fieri non possunt: haud dubie nihil cogitatione refrigerare aut calfacere melius &citius potest. Quare etiam si quis, ut Aristoteles rectè, timorem nil nisi refrigerationem quandam esse, saepe dicit: ita etiam de spe, caeterisque affectibus animi, simili quadam ratione iudicet, nihil ille ab surdum autem ineptum faciat.