Latin
LIBRI PRIMI FINIS
Pascasius Justus Turcq, Alea 94
Unproofread scanNot analysed yet
Ratio, quo in quoque perfectior, ita ille et animo tranquil lior, &morib. melior. Senes quare iuuenibus mode ratiores, mutant: ita etiam alea, credula quadam spe stultaque opinione suscepta &subleuata, quamdiu sortem prosperam toto pectore atque animo concipit, &insipienter ac temerè praesagit, ardet sem per: hanc cum deponit, sicut Cupidineus amor, mirandum in modum restinguitur, &stupet. Neque enim refert, naturane uel ignoratione, an sicut nuncio &literis, susceptus error fuerit. Omnem enim credulitatem &errorem ratio delet, atque ex animo expellit. Nam sicut Euripides ait, πᾶν ἐξαιρεῖ λόγος: hoc est, omnia conficit ratio. Illos uerò affectus (duplex autem illorum genus est) qui contumaces &praui ac seditiosi, non ignoratione aliqua, sed improba quadam &à ratione auersa cupiditate concitantur, si non expellere, aut consentientes unà secum facere potest: attamen, tanquam in febre sitim, cum perniciosam esse potionem didicit, uoluntatis imperio comprimere &coercere ualet. Itaque ratio, rectè ut hominem animal esse rationale agnoscas, cum omnium &nimi affectuum, &quae illis consentaneae ferè sunt actionum dux &magistra sit: illa, quo in quoque perfecta &sana ac moderata erit magis, ita illum &animo tranquilliorem, &moribus omnibus me liorem reddet. Nam quod inter omnes homines fie ri uidemus, ut senes qui sunt, omnibus rebus moderatius, iuuenes uerò intemperantius se gerant: ideo fit, quia &rationem, quae maximè aetate usu at que experientia confirmatur, perfectiorem habent: &quod eadem ex causa, quamuis non sola, nascitur) cupiditates motusque omnes animi, ad corpus qui pertinent, quietos magis magisque sedatos.