Latin
LIBRI PRIMI FINIS
Pascasius Justus Turcq, Alea 95
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm enim quae regit homines ratio, sana &perfecta est: tum uerò illis quibus illacontigit, omne tempus aetatis sine ulla molestia &cupiditate degere licet. Quibus uerò integra minus &ualens fuerit, ij certè cupiditatibus turbantur &con mouentur: ac sicut stulti uel pueri, minus sibi constare, minus que in officio permanere possunt. Nunc igitur ad institutum ueniamus, ac quibus rationibus aleatoris animum ab errore pernicioso, ad rectam scientiam deducere, atque in illa tanquam sanitate conseruare &tueri possimus, exponamus. oratio enim non solum cupiditatis feruori moderari potest, uerumetiam firmum tutumque animum aduersus improbos appetitionum motus omnes conseruare. DVPLEX est, ut corporis, ita etiam animi tutandi ratio: una in seruanda, tuendaque sanitate po sita est: altera, in depellendis omnibus ijs quae deturbare illam, aut labefactare possint. Estque amborum similis utrobique ratio. Nam ut in corpo re curando prima est cura &scientia, ut naturae uim cibo potuque &caeteris conuenientibus sibi rebus conseruemus, &quàm maximè fieri potest prouehamus: deinde ut, quod ex eadem ratione nascitur, morbum qui sanitatem perturbat ac destruit, contrarijs omnib. remedijs propulsemus: Ita etiam animo tutando conseruandoque idem est diligenter obseruandum, omnibusque modis pręstandum. primùm, ut conueniente scientia &doctrina imbuatur ac nutriatur animus: deinde, ut irrumpenAnimum &corpus curare qui uolunt, prius quae sit utriusque sanitas nosse debent. Corporis sanitas. Animi sanitas. Corporis aut animi sanitate perfectißimam nemo unquam adeptus. Gal. Difficile est, ut qui homo sit, non in multis hallucinetur. Valetudo optima quibus contingit. irrumpentes perturbationes, quas Graeci πάθη, idest morbos non malè uocant, eadem ratione depellantur.