Latin
LIBRI PRIMI FINIS
Pascasius Justus Turcq, Alea 97
Unproofread scanNot analysed yet
Nam plurima, eaque maximè necessaria &utilia cum sciamus, de aliquibus licet dubitemus, &multorum etiam quamuis pror sus ignari simus, dummodo praecipua illa aut conmunia non sint, non tamen ob id stulti aut insani sumus. Postremò, ut corporis optima habitudo ipsius est summum bonum: ita etiam animi summum est bonum, perfecta ratio &scientia. Vnde ut corpori nihil accidere peius morbo, qui ipsum corrumpit, potest: ita etiam, secundum Philoso phorum sententiam, nullum homini ignoratione majus malum contingere potest, non si uniuer sa quae inueniuntur incommoda, in unum incidant. Stulticia enim majus est malum, quàm omnia mala &fortunae &corporis. QUIBVS sic breuiter declaratis, qua nam parte, &quàm principali à recta ratione aleatores auidi manifestè aberrent, &quo sublato errore ac uitio, ad sanitatem animi, id est rectam rationem, siue sanam mentem traduci possint, exponemus. Deinde si fortè in aliquibus contumax adhuc atque improba permanebit cupiditas, quomodo il lam, si non rationi consentientem ultro facere, at saltem quomodo cohibere queant, explicabimus. Ita enim demum constare sibi homines, atque omnem uitam sine molestia degere posse puto, si &recta utantur ratione, &irruentes perturbationes uel sedare uel coercere possint. ALEATORVM igitur uitium duplex est, in quo perniciose à rectae rationis moderatione aberrant. Primùm, quòd ea ex re, in qua casus &fortuna dominatur, stulta quadam sui fiducia, credulaque spe, sine causa, solo quodam animiferuore nata, suum aucturos se commodum, suamque se rem me liorem facturos esse, toto pectore atque animo anheli, cogitant. Deinde, quòd nulla animi conscientia, nullo commisso scelere, alterius lucrari se posse fortunas &bona, uel planè credunt: uel cupiditate nimia turbati, usque adeò contemnunt, ut in eo ne cogitent quidem.