Latin
LIBRI PRIMI FINIS
Pascasius Justus Turcq, Alea 98
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt que duo haec praecipua uitia, à quibus tanquam totius mali fontibus &causis, reliqua omnia incommoda fluunt. Eorumque alterum à consuetudine praua, &mala educatione natum: alterum à natura magnas inclinationes, ut diximus, capit, quas ipsas etiam usus maiores facit. Atque haec duo secundum eandem partem uitia, grauem adeò in multis dolorem commouent, totum ut animum consensu misero afficiant. Huc igitur tanquam ad partem aegram omne consilium spectet necesse est: huc omnis ratio, omne remedium referatur opor tet. Istae enim opiniones tanquam quaedam sunt intemperies animi, quae si tollantur, citò modera tionem consequentur, &ueluti ex graui turbido que motu oborta tranquillitate conquiescent. Quod quo facilius consequi possint, duabus hianimi prauitatibus, totidem ueluti remediorum formulas opponamus: quarum altera ex Stoico rum seuerissima disciplina &rationibus deprom pta, altera etiam ex intima mediaque Philosophia sumpta est. Atque haec quidem est ista: Qua in re sors proterua dominatur, auida credulaque spe commodum proponere sibi, atque animo suscipe re, maxima est stulticia: facultatum uerò &bonorum suorum periculo consectari, insania. Alte Posterior.