Latin · ~7 min
Lines 1.46-1.86
Pascoli, Laureolus 1.46-86
Not analysed yet
Sic ait et palmis orabat uterque supinis.
"Iam taceas: quid opus verbis? tibi tessera detur.
Aspicite, at visum nusquam vidisse putate".
Haec hospes: tremuloque senex haec adicit ore: "Quem te, hospes (multis nam gaudes, sancte, vocari
nominibus, quorum hoc laudas, hoc tempore temnis),
da quo nos igitur, nequis forte inscius erret
nomine. . ." "Scitis enim" rapidus sic hospes, et ictam
insonuit palma et tremefecit pondere mensam. "Vae vos . . . sed moniti cautique tacenda tacete.
Cur autem cessas nec donis sedula mensam
instruis oblito, iamdudum, mater, aventi,
quae procul in vita delectavere priore?
Nec mihi liba manus durat per inhospita silvae ulla nec ulla dapes mihi mollit flamma paratas".
Nec mora: festinant. Dependens perna camino
tollitur: hinc partem resecat vetus ordine coniunx
et minuit cultro sordes ornatque patellam;
dein foliis mensam ficulnis sternit et affert succinctus raphanos et pocula sistit et atram
sustinet et manibus testam vix atque genus vi.
It, redit: at properata gemens anus ignibus infert
liba foci: raucum flabellis urguet ahenum;
imperitatque viro: nunc hoc, nunc admonet illud. Iam fruitur dapibus, iam dulci proluit hospes
corda mero: veniamque epulis anus orat inemptis,
mala memor coniunx apponit et impiger uvam.
"Non indigna deo" satur ille ait "hospite cena
gaudentem silvis variaque ambage beavit". Cui vetulus: "Macte hoc igitur, quicquid fuit, esto,
non dedignatus mensam deus" inquit "acernam".
"Hospes, ain vero? quippe, inquam: nulla sepulcri
ara manet, nulla terra cohibebor humatus".
Sic ait, at fronti rugas obduxerat. Illi multa diu taciti secum tum volvere, secum
mirari sacro perculsi corda pavore,
quod deus aeternos maereret nectaris haustus
nostraque divina traheretur fronte senectus.
Ecce hospes subito exclamans: "Age vive! quid autem? Nonne mihi luci securis quercubus horrent?
nonne cavum tutis antrum me amplectitur umbris?