Latin · ~6 min
Lines 1.87-1.121
Pascoli, Laureolus 1.87-121
Not analysed yet
Et mea sunt, oculi mihi quae videre, nec ulla
lex humana tenet; non ullo fundit aratro
terra cibum, latices non ulla vinea falce. Conspectus nulli, similis circumvagor Euri,
ceu Sol indeprensus et avius omnia lustro,
et nascor moriorque, alius sum semper et idem.
Si modo cornipedum liceat vitare tumultus!
si modo quis propriam supera illam luce dicaret usque deam, ut noctes uni mihi pulcra niteret
et dum cuncta silent, claro penderet in antro!"
Haec loquitur: vetuli pendent ex ore loquentis
votaque suscipiunt taciti tacitique precantur,
cum cernunt simul expallescere. Semita nempe et properante sonat late pede campus equorum.
Declinant oculos, convertunt. Assidet hospes
nullus: ab obscuro lucebant sidera caelo,
mensa aliqua, mirum, patera ridebat et auro.
Ingruit ac strepitus, propius rapit ungula turmam. Consistunt equites: "Ehodum!" clamatur "adeste
vidistisne ferum vultu pharetraque minacem
forte virum?" Vidisse virum negitavit uterque.
"Quo sacer ille mihi similis dilabitur undae,
avolat ut somnus tenuisque efflatur ut aura, Laureolus? ne illi praesto reor esse Lavernam!
nonne expilatam dicas gaudere Dianam?
Sed mihi pileolum nequiquam publicus optem,
inveniet si aliud corvorum ventre sepulcrum!"
His dictis abeunt. Ignaro corde revertunt instaurantque senes epulas et vina nitenti
de patera fundunt, te votis rite vocantes
cultorem nemorum nymphaeque potentis alumnum,
uno iam functus qui bis vir Virbius aevo
immortalis agis, divae satiatus amore. Et procul inde equitum strepitu cava terra resultat
ac stupet insolitum nox intempesta sonorem. Pascoli Neo-Latin The Latin Library The Classics Homepage