Latin · ~7 min
Lines 1.45-1.86
Pascoli, Senex Corycius 1.45-86
Not analysed yet
Unus in horrenti ridebat hic hortulus agro:
ridebant flores Borean in monte gementem
atque imitabantur nivis ipsa veste colorem
securi: niveaque senex per gramina barba
reptat, et hic fulcit pendentia lilia iunco,
hic paleis operit rugosam frigore caltham,
hic cratem tendit duplici super amite virgeam,
ut possit gelidas contemnere flosculus auras:
falx est in manibus: curva secat arida falce.
Saturnum dicas alium, qui fallat agello
abditus et casula natum per cuncta meantem.
Hic immortalem sustentat melle senectam.
At caelique marisque volat per caerula circum
luppiter, et terras gelidis quatit undique ventis.
Nequiquam: paleis vetulus sua regna tuetur
exiguis olitor, florum pater atque apium rex.
II
"Fortunate senex" parvo post tempore vates
tali voce redux vetulum compellat in horto:
"ut salvus? rectene vales?" "Patienter". "Amabo:
quaenam, quae portas umeris huc germina?" "Pinus".
"Quam comptus tibi, quam nitidus, pater, hortulus hic est!"
"Non fuit". "Arte colis qua tam feliciter�" "Arte".
"Est, quod agas: ignosce: nimis sum forte molestus".
"Sat". Silet hic vates arridens leniter. Ille
ultro tunc tacita victus dulcedine fatur:
"Hoc habeo curare thymum et disponere circum
has pinos". "Ne me respecta: nil moror" inquit.
Cumque haec curantem consectaretur: "Et ipsi,
noli admirari, mihi sunt alvearia cordi.
Iamque et oves pavi, nunc laudo rura, magister
exigui pridem pecoris, nunc pauperis agri".
At nutu negitare senex. "Mihi crede: sed istinc
praediolum procul est". "Nonne his tu finibus ortus?"
"Mantua me genuit. Te vero?" "Corycus". "An mons,
unde croci triti fert aurea fila phasellus?"
Ille nihil: scrobibus pinos committit: at horret
surculus in manibus, velut huic adflaverit aura.
Sederat in gleba tiliae gemmantis adhaerens
trunco Vergilius. Bene florens hortus olebat
areolaeque levi mussabant undique bombo.
Ipse pugillares citreos deprompsit, et illum
pangebat ceris omni de flore susurrum.