Latin · ~7 min
Lines 1.87-1.129
Pascoli, Senex Corycius 1.87-129
Not analysed yet
Tum vatem spectare Cilix, et dicere secum:
"Rusticus est facie: nimirum cultor agelli
et custos ovium fuit, ipso teste: sed idem
mutat et interdum mihi fit deus". "Hospes, at istas"
inquit Vergilius "pinos huc unde tulisti?"
"Portavi de monte, vides quem surgere coram".
"Ipse thymum pinosque ferens de montibus altis. . ."
"Ipse". Iterumque Maro Cilicem respexit amice.
Atque hinc hospitium iunctum est: et saepe redibat
Vergilius. Nitido vates olitoris in horto
descriptas proprio replebat nectare cellas.
Quin didicit, satio quo sidere floribus esset,
et quibus incertum ver halaret hyacinthis
et quos respiceres abiens, autumne, colores.
Sirpiculos, olitor, ne cessa texere iunco:
nulla venit nobis et abit sine floribus aetas.
Iacta semel crebris irrora semina guttis.
Iam saturanda fimo tellus. Tibi raucus asellus
somniat in stabulo clitellas stramine pastus.
At pudeat misero paleas apponere solas!
Hic operum socius fructum tibi vectat in urbem,
linquit hic in caulis, fiat quo pinguior hortus.
Neu primum marrae, neu posthac parce bidenti.
Sed sectare manu subitas in floribus herbas:
laedet enim ferrum fibras nascentis anethi.
Ne pigeat saeva tondere rosaria falce.
Et cum se roseae trudunt de palmite gemmae,
haerentes teneris cochleas venare flagellis.
Multas una rosas valuit praerodere limax.
Tandem: "Care senex, hortos quoque deinde canemus.
Mella quidem relino: mox te celebrare magistro
in vinum natos iuvat aut in funera flores:
tum quod in exigua fumans olus acre patella
exhilarat frontem reducis nidore bubulci".
III
Spectabat mare caeruleum de vertice collis
mente Cilix tota. Prope falx et marra iacebant.
Stabat: et incanos pellebat flamine crines
ventus et implebat gelida salsugine barbam.
Tempus erat dare vela rati: veniebat hirundo.
Hic luteas ad tecta domos fingebat hirundo,
illinc e placido prodibat navita portu:
atque hic garrulitas subgrundas rauca lacessit,
hinc evanescit tranquilla per alta celeusma.