Latin
S. Patricii Confessio, In Epistola. Ad Hibernos Explicata
Patricius, Confessio 10
Unproofread scanNot analysed yet
X. Et iterum post annos (non) multos adhuc rapturam dedi. Ea nocte prima itaque mansi cum illis. Responsum autem divinum audivi dicens mihi: Duos menses eris cum illis; quod ita factum est. Nocte illa sexagesima liberavit me Dominus de manibns eorum Ii Ecce in itinere providit nobis cibum et ignem, et siccitate quotidie: doncc quarto decimo die pervenimus ad homines. Sicut superius insinuavi, viginti et octo dies per desertum iter fecimus, et ea nocte qua pervenimus ad homines, de cibo vero nihil habuimus. Et iterum post paucos annos in Britanniis eram cum parenlihus meis, qui me ut filium susceperunt: et ex tile rogaverunt me, ut vel modo ege (post tantas tribulationes quas pertuli) nunquam at: illis discederem. Et ibi scilicet vidi in visu nocte virum venientem quasi de Hiberione cui nomen c Vi. ctoricius, cum epistolis innumerabilibus: et dedit mihi unam ex illis, et legi principium epistolæ continentem: Vox f Hiberionacum. Et dum recitabam principium epistolae, putabam ipso momento, andire vocem ipsorum qui erant juxla silvam Focluti, quæ est prope mare Occidentale. Et sic exclamaverunt quasi ex uno orc: Rogamus te, sancte puer, ut venias et adhuc ambules inter nos. Et valde conpunctus sum corde, et amplius non potui legere, et sic expergefactus sum. Deo gratias, quia post annos plurimos præstitit illis Dominus secundum clamorem eorum.