Latin
S. Patricii Confessio, In Epistola. Ad Hibernos Explicata
Patricius, Confessio 9
Unproofread scanNot analysed yet
IX. (Et ex hac die abundanter cibum habuerunt. Etiam mel silvestre invenerunt, et mihi partem obtulerunt. Et unus ex illis dixit Hoc immolatitium esi. Deo gratias,exinde nihil gustavi. Eadem vero nocte eram dormiens, et fortiter tentavit me satanas, cujus memor ero quandiu fuero in hoc corpore. Et ccci.' it super me veluti saxum ingens, b et nihil membrorum meorum prævalens. Sed unde mihi venit, ignoro, in spiritum ut Heliam vocarem. Et iter hæc vidi in cœlo solem oriri; et dum clamarem: Heliam! Heliam! totis viribus meis, ecce splendor solis decidit super me, et statim discussit a me omnem gravitudinem. Et credo quod a Christo Domino meo (subventus sum, et Spiritus ejus jam tunc) clamabat pro me, et spero quod sic erit in die pressuræ mere, sicut in Evangelio inquit (In illa die) Dominus (testatur): Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. x, 20).