Latin
S. Patricii Confessio, In Epistola. Ad Hibernos Explicata
Patricius, Confessio 15
Unproofread scanNot analysed yet
XV. Longum est autem totum per singula enarrare laborem meum, vel per partes. Breviter dicam qualiter piissimus Deus de servitute sæpe liberavit ex duodecim periculis, quibus periclitata est anima mea, praeter insidias multas, et quae verbis exprimore n on valeo: nec et injuriam legentibus faciam. Sed ditm auctorem habeo, qui novit omnia, etiam antequam fiant (ut me panperculum pupillum). Ideo tamen responsum divinum creberrime admonuit, unde mihi haec sapientia quae in me non erat, qui nec numerum dierum noveram, neque Deum sapiebam: unde mihi postmodum donum tam magnum, tam salubre, m Deum agnoscere, vel diligere: sed ut patriam, et parentes amittercm; et munera multa mihi offerebantur, cum fletu et lacrymis: u et offendi illos, nec non contra votum, aliquantis de senioribus meis. Sed, gubernante Deo, nullo modo consensi, neque aquievi illis, non mea gratia, sed Deus qui vicit in me, et restitit illis omnibus, ut ego venirem ad Hibernas gentes Evangelium prædicare, et ab incredulis contumelias perferre, ut a haurirem opprobrium peregrinationis meæ, et persecutiones multas, usque ad vincula, et ut darem ingenuitatem meam pro utilitate aliorum.