Latin
S. Patricii Confessio, In Epistola. Ad Hibernos Explicata
Patricius, Confessio 16
Unproofread scanNot analysed yet
XVI. Et si dignus fuero, promptussum ut etiam animam meam incunctanter et libentissime pro nomine ejus, et ibi opto impendere eam usque ad mortem, si Dominus mihi indulgeret: quia valde debitor sum Deo, qui mihi tantam gratiam donavit, ut populi multi per me in Deum renascerentur, et postmodum consummarentur; et ut clerici ubique illis ordinarentur ad plebem nupervenientem ad credulitatem quam sumpsit Dominus ab extremis terræ, sicut olim promiserat per prophetas. Ad te gentes venient ab extremis terræ, et dicent: Sicut falsa comparaverunt patres nostri idola, et non eat utilitas in eis (Jer. xvi, 19). Et iterum: Posui te lumen in gentibus, ut sis in salutem usque ad extremum terræ (Isai. XLIX, 6). Et ibi volo exspectare promissum ipsius, qui utique nunquam fallit, sicut in Evangelio pollicetur: Venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob (Matth. VIII, 11), sicut credimus ab omni mundo venturi sunt credentes.