Latin
S. Patricii Confessio, In Epistola. Ad Hibernos Explicata
Patricius, Confessio 18
Unproofread scanNot analysed yet
XVIII. Unde autem Hiberionæ qui nunquam atitiam Dei habuerunt, nisi idola et immunda usque nunc semper coluerunt; quomodo nuper facta est plebs Domini, et filii Dei nuncupantur? Filii Scottorum et filiae regulorum, monachi et virgines Christi esse videntur. Et etiam una benedicta Scotta e genitiva nobilis, pulcherrima, adulta erat, quam ego baptizavi. Et post paucos dies, una causa venit ad nos: insinuavit nobis responsum accepisse a nuntio Dei, d et monuit etiam ut esset virgo Christi et ipsa Deo proximaret. leo gratias: sexta ab hac die optime el avidissimc arripuit illud, quod etiam omnes virgines Dei ita hoc faciunt, non sponte patrum earum, sed persecutionem patiuntur, et improperia falsa a parentibus suis: et nihilominus plus augetur numerus, et de genere nostro *qui ihi nati sunt, nescimus numerum eorum, prreter viduas et continentes. Sed et illæ maxime laborant, quæ servitio detineatur, usque ad terrores et minas assidue perseverant. Sed Dominus gratiam dedit multis ex ancillis suis; nam etsi vetantur, tamen forliter imitantur.