Latin
S. Patricii Confessio, In Epistola. Ad Hibernos Explicata
Patricius, Confessio 17
Unproofread scanNot analysed yet
XVII. Idcirco oportet quidem bene et diligenter piscari, sicut Dominus praemonet, dicens: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum (Matth. IV, 19). Et iterum dicit per prophetas: Ecce ego mitto piscatores et venatores multos, dicit Dominus (Jer. XVI, 16), etc. Unde autem valde oportebat retia nostra tendere, ita ut multitudo copiosa et turba Deo caperetur, ut ubique essent clerici qui baptizarent et exhortarentur populum indigentem et desiderantem, sicut Dominus in Evangelio admonet et docet, dicens: Euntes ergo docete- omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patri; ,et Filii, et Spiritus sancti; docentes eos observare omnia quæcunque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consumnuationem sæculi (Matth. XXVIII, 19, 20). Et iterum dicit: Euntes ergo in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturæ. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Qui vero non crediderit condemnabitur (Marc. xvi, 15, 16). Et iterum: Prædicabitur hoc Evangelium regni universo mundo, in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis (Matth. XXIV, 14). Et item Dominus per prophetam praenandans, inquit: Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ, et filii vestri visiones ridebunt, et seniores vestri somnia somniabunt. Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt (Joel. II, 28, 29). Et in Osea dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam, et non misericor. diam consecutam, misericordiam consecutam (Oseæ II, 24; Rom. IX, 23; I Petr. II, 10). Et erit in loco ubi dictum est: Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei viri (Oseæ I, 10; Rom. IX, 26).