Latin
S. Patricii Confessio, In Epistola. Ad Hibernos Explicata
Patricius, Confessio 22
Unproofread scanNot analysed yet
XXII. Forte autem, quando baptizavi tot millia hominum, speraverim ab aliquo illorum vel dimidium i scriptulæ? Dicite mibi et reddam vobis: att quanJo ordinavit Dominus clericos per modicitatem meam et ministerium, gratis distribui illis. Si poposci ab aliquo illorum vel pretium calceamenti mei, dicite; dicite adversus me, et reddam vobis. Magis ego impendi pro vobis, ut me caperet: et inter vos et ubique pergebam causa vestra in multis periculis, etiam usque ad i exteras partes, ubi nemo ultra erat, et ubi nunquam aliquis pervenerat qui baptizaret, aut clericos ordinaret, aut populum consummaret, donante Domino, diligenter et libentissime pro salute vestra omnia generavi. Interim præmia dabam regibus, propter quod dabam mercedem filiis ipsorum qui mecum ambulant, et ID nihil comprehenderunt me cum comitibus meis. Et illa die avidissime cupiebant interficere me: sed tempus nondum venerat. Et omnia quæcunque nobis invenerunt, rapuerunt illa, et me ipsum ferro vinxerunt: et quarte decimo die absolvit me Dominus de potestate eorum; et quidquid nostrum fuit, redditum esi nobis, propter Deum et necessarios amicos quos ante providimus.