Latin
S. Patricii Confessio, In Epistola. Ad Hibernos Explicata
Patricius, Confessio 23
Unproofread scanNot analysed yet
XXIII. Vos autem experti estis quantum ego erogavi illis, qui judicabant per omnes regiones quas frequentius visitabam. Censeo enim o non minimum pretium quindecim hominum distribui illis. Ita ut me fruamini, et ego vobis semper fruar in Deum, non me poenitet nec salis est mihi, adhuc impeudo et super impendam: potens est Dominus ut det mihi postmodum ut meipsum impendam pro animabus vestris (II Cor. XII, 15). Ecce testem Deum invoco ia animam meam, quia non mentior, quod neque, ut fit, causa adulationis vel avaritiæ scripserim vobis neque ut honorem sperarem vestrum. Sufficit enim mibi honor qui non videtur, sed corde creditur; fidelis autem qui promisit, nunquam mentitur. Sed video jam in præsenti sæculo me supra modum exaltatum a Domino. Et non eram dignus neque talis, ut hoc mihi præstaret: dum scio certissime quod mihi melius convenit paupertas et calamitas, quam deliciæ et divitiæ. Sed et Christus Dominus pauper fuit pro nobis. Ego vero miser et infelix, et si opes voluero, jam non habeo, neque meipsum (dignum) judico, quia quotidie a spero aut internecionem, aut circumveniri, aut redigi in servitutem, sive occasionem cujuslibet. Sed nihil horum vereor propter promissa coelorum, quia jactavi mcipsum in manus Dei omnipotentis qui ubique dominatur, sicut propheta dicit: Jacta cogitatum tuum in Deum, et ipse te enutriet (Psal. nIV, 23).