Latin
S. Patricii Confessio, In Epistola. Ad Hibernos Explicata
Patricius, Confessio 3
Unproofread scanNot analysed yet
III. Tamen etsi in multis imperfectus sum, opto fratres et cognatos meos scire qualitatem meam, ut possint perspicere volum animæ meae. Non ignoro testimonium Domini mei qui in psalmo testatur: Perdes eos Qui loquuntur mendacium (Psal. v, 7) et iterum: Os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11). Et, idem Dominus in Evangelio inquit: Verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent pro eo rationem in die judicii (Matth. XII, 36). Unde autem vehementer (debueram) cum timore et tremore metuere hanc sententiam in die illa, ubi nemo poterit se subtrahere vel abscondere, sed omnes omnino rcJdituri suinus rationem etiam minimorum peccatorum ante tribunal Christi Domini. Quapropter olim cogitavi scribere, sed usque nunc hæsitavi. Timui enim ne inciderem in linguam hominum: et quia non legi sicut cæteri qui optime itaque jure et sacras litteras utroque pari modo combiberunt, et sermonem illorum ex infantia nunquam mutaverunt, sed magis ad perfeclum semper addiderunt.