Latin
S. Patricii Confessio, In Epistola. Ad Hibernos Explicata
Patricius, Confessio 4
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Nam sermo et loquela nostra translata est in linguam alienam, sicut facile potest probari ex saliva scripturae meæ, qualiter sum ego in sermonibus instructus atque eruditus; quia inquit Sapiens: Per linguam dignoscitur et sensus, et scientia, et doctrina veritatis (Eccli. iv, 29 ). Sed quid prode excusatio juxta veritatem, præsertim cum præsumptione? quatinus modo ipse appeto in senectute mea, quod in juventute a non comparavi, quia obstiterunt (peccata mea) ut confirmarem quod ante non perlegeram. Sed quis b me credit? Etsi dixero quod ante præfatus sum; adolescens, imo pene puer iuiberbis capturam dedi, antequam scirem quid peterem, vel quid vitare debueram. Unde ego hodie erubesco et vehementer pertimco denudare imperitiam meam, quia diserti brevitate sermonis explicare nequeo, sicut spiritus gestit et animus, et sensus monstrat et affectus. Sed si itaque datum mihi fuisset sicut caeteris, verumtamen non silerem propter retributionem. Et si forte videtur apud aliquantos me in hoc præponere cum mea inscitia et tardiori lingua (scriptum est enim: Linguæ balbutientes velociter discent loqui pacem [lsai. XXXII, 4]), quanto magis nos appetere debemus qui sumus, inquit, Epistola Christi, in salutem usque ad ultimum terræ, etsi non diserta, sed rata et fortissime scripta in cordibus rastris, non atramento, ted Spiritu Dei vivi (II Cor. III, 2, 3).