Latin
S. Patricii Confessio, In Epistola. Ad Hibernos Explicata
Patricius, Confessio 5
Unproofread scanNot analysed yet
V. Et iterum Spiritus testatur: Et rusticatio ab Altissimo creata eat (Eccli. VII, 16). Unde ego primus rusticus perfuga, indoctus scilicet qui nescio in posterum providere: sed scio illud certissime, quia utique priusquam humiliarer, ego eram velut lapis qui jacet in luto profundo: et venit qui potens est, et in sua misericordia sustulit me; et quidem scilicet sursum allevavit et collocavit me in summo nariete. Et inde former debueram exclamare, ad retribuendum quoque aliquid Domino ei pro tantis bcneficiis ejus, hic et in æternum, quæ mens hominum æstimare non potest. Unde autem admiramini magni et pusilli qui timetis Deum (Apoc. XIX, 5), et vos ignari Domini rhetorici: audite ergo et scrutamini quis me stultum excitavit de medio eorum qui videntur sapie ntes esse et legis periti; et potentes in scrimine et III omni re. Et me quidem detestabilem hujus mundi præ caeteris inspiravit, etsi talis essem: dummodo autem ut cum metu et reverentia et sine querela Iideliter prodessem genti ad quam cantas Christi trai stulit, et donavit me in vita mea, si dignus fuero: denique, ut cum humilitate et veraciter deservirem illis.