Latin
S. Patricii Confessio, In Epistola. Ad Hibernos Explicata
Patricius, Confessio 8
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Et post triduum terram cepimus, et viginti octo dies per desertum iter fecimus, et cibus defuit illis, et fames invaluit super eos. Et alia die coepit gubernator mihi dicere: Quid, Christiane, dicis: Deus tuus magnus et omnipotens est? Quare ergo Don potes pro nobis orare, quia nos fame periclitamur? Difficile est enim ut aliquem hominem unquam videamus. Ego enim evidenter dixi illis: Convertimini ex fide et ex toto corde ad Dominum Deum nostrum, quia nihil est illi impossibile, ut hodie cibum mittat vobis in viam vestram, usque dum satiamini: quia ubique abundat illi. Et adjuvante Deo, ita factum est. Ecce grex porcorum in via ante oculos nostros apparuit: et multos ex illis interfecerunt, et ihi duas noctes manserunt bene refecli; a et carne eorum relevati sunt, quia multi ex illis defecerunt, et secus viam semivivi derelicti sunt. Et post hæc summas gratias egerunt Deo, et ego honorificatus sum sub oculis eorum.