Latin
7
Patricius, Epistola Ad Coroticum 7
Unproofread scanNot analysed yet
VII. Quis sanctorum non horreat jocundare vel convivio frui cum talibus? De spoliis defunctorum Christiancrum repleverunt domos suas; de rapinis vivunt; nesciunt miseri. i Venenum bibunt, lethalem cilium porrigunt ad amicos et filios suos. Sicut Eva non intellexit quod mortem tradidit viro suo; sic sunt omnes qui male agunt, mortem perennem pœnamque perpetuam operantur. Consuetodo Romanorum et Gallorum Christianorum (est): mittunt viros sanctos idoneos ad Francos et caeteras gentes cum tot millibus solidorum ad redimendos captivosbaptizatos. Tu omnes interficis, et vendis illos genti estene ignoranti Deum: quas? in lupanar tradis membra Christi. Qualem spem habes in Deum?