Latin
8
Patricius, Epistola Ad Coroticum 8
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. b Qui tecum sentit, aut qui communicat verbis alienis et adulalionis, Deus judicabit. Scriptum est enim: Non solum faciente: mala, sed etiam consentientes damnandi sunt (Rom. I, 32). Nescio quid dicam aut quid loquar amplius de defunctis filiorum Dei, quos gladius supra modum dure tetigit. Scriptum est enim: Flere cum flentibus (Rom. Xli, 15); et iterum: Si dolet unum membrum, condoleant omnia membra (1 Cor. xn, 26). Quapropter Ecclesia plorat et plangit filios et filias suas quas adhuc gladius nondum interfecit, sed prolongati et exportati (sunt) in longa terrarum spatia. . . c Ut peccatum manifeste gravetur impudentiae, impudens ibi habitat et abundat. Ibi venundati ingenui homines Christiani in servitutem redacti sunt, praesertim indignissimorum, pessimorum, apostatarumque Pictorum.