Latin
1.32
Patricius, Liber I: De luce 1.32
Not analysed yet
Si corporea non est, haec prima, incorpoream eam esse, est necesse. Si incorporea sit, necesse erit eam, et in se consistere, et a se subsistere, et per se existere, et per se substantiam esse. Hae enim sunt incorporeorum entium proprietates. Luces vero hasce multas, quae in Sole, in astris, in ignibus fulgent, ab ea luce una profluxisse est necessarium. Lucida enim ut effectus, a luce, ut a causa sunt. Non autem lux causa, est a lucidis effectus. An vero, et hae multae, ab illa una derivatae substantiae sunt, et ipsae? et illa harum genus unum sit, hae vero eos species, in dubio est maximo. Nam qui de luce, quamvis parum, sunt aliquid philosophati; neque haec dubia attigerunt, neque eorum solutionem ullam attulerunt, et in dubio alio sunt versati, hoc scilicet. An lux, quae in Sole, quae in astris, et quae in igne cerntur, qualitas sit simpliciter? an qualitas quaedam fere divina? an etiam qualitas prima, primi corporis coeli? Qui primum, terrestrius. Qui tertium coelestius. Qui medium, divinius pronunciarunt. Omnium pessime, qui lucem, colorem esse affirmarunt. In genus ergo qualitatis, eam omnes coniecerunt. Quia forte viderent, lucem in ignibus esse variam: eaque omnem, minorem esse quam in astris. Quorum itidem aliqua, minimam haberent. In Sole vero esse maximam. Haec autem varietas, in substantias, non est eis visa, cadere posse. Cadere autem posse in accidentia, et precipue in qualitatem, quae magis recipiat, et minus. Sed utrumque errore maximo. Nam accidentia reapse, et adesse subjecto, et ab eo abesse, eo servato, possunt. At lux, a lucido natura, a Sole, ab astris, ab ignibus, nec naturae vi, nec vi <humanae cogitationis potest abesse. Neque enim Sol, si non luceat, Sol remaneat. Neque sidera, ablata luce, sidera iam essent. Neque ignis <poterit esse ignis perseverare et non lucere. Id si nequit fieri, lux neque accidens est ullum, neque est in Sole, in astris, in igne, ut qualitas. Sed est ipsis pars essentialis. At Sol, et astra, et ignis, corpora sunt, substantiae sunt. Ergo et lux, ad corpora eorum constituenda pertinet, et essentiae eorum pars est principalis.