Latin
Lines 1.33-1.34
Patricius, Liber I: De luce 1.33-34
Not analysed yet
Neque magis recipiunt lucis et minus, singula in seipsis, etiam si Sol maxime omnium luceat, et stellae magis fulgeant quam igne s, et ignis idem magis hodie lucere appareat, quam cras. Idem pro materiae ardentis, raritate et densitate, et copia et inopia evenit. Essentiam tamen, ignis, nequaquam mutat, Refert euidem D. Augustinus, ex M. Varrone, Castorem quendam historicum, testimioniis Adrasti Cizyceni, et Dionis Neapolitae, nobilium matematicorum, scriptum reliquisse, sub Ogyge: Veneris stellam nobilissimam, et colorem mutasse et magnitudinem, et figuram et cursum. Quod nec antea, nec postea factum est umquam. Sub Iustiniano vero Caesare narrant historiae, Solem sereno coelo. ,sex continuis mensibus, languidius luxisse. Ex quibus quis arguat, et in Venere, et in Sole lucem esse accidens. Si ita sit, verum non fuerit, lucem ad eorum essentiam pertinere, nec illa sine luce esse non posse. At si hic verum sit, substantia magis recipiet, et minus. Vel qualitas non erit accidens: vel lux non erit qualitas, et si qualitas sit accidens, lux qualitas non erit, sed excellentius quiddam. Excellentius autem si sit qualitate, proculdubio fuerit substantia. At quae substantia? Triplicem veteres fecere: materiam, formam, ex his compositum. Si lux Solis, siderum, ignium, substantia sit ut materia, et materia sola, ac nuda sine forma stare nequeat, et formae subiiciatur semper, lux quoque alicui suberit formae. At cuinam formae? Quae ei scilicet superveniat: et eam intus, forisque quasi obvestiat. Nihil autem luci supervenire posse videtur, ita ut lux adhuc permaneat. Sin vero lux composita substantia sit, materiam habere, et formam esse necesse.
At quaenam materia tali subest composito? Sed ne cogitatione quidem id assequi videmur posse. Solis equidem et astrotum forte materia fuerit aether. Ingis materias videmus multas, sed nos lucis solius materiam uti compositae substantiae, nunc quaerimus. Eius quidem lucis, quae in Sole est, quae in astris, quae in igne, materia forte alia nulla fuerit, qual sol, et astra, et ignis. Atque ita horum luces, aut aethera, aut ipsamet astra solem, ignem, pro materia habebunt; et lux eorum forma erit. Atque hinc est, ut veterum nonnulli dixerint lucem, primam esse formam aetheris totius, ac Coeli. Quod quidem a Chaldaeis venit. Neque enim solum in sole, aut solis sideribus dixerunt esse lucem, verum etiam eam universum tenere coelum, et coeli totius substantialem formam esse. Quae lux, et quae forma universalis Coeli, sit etiam lucidorum omnium astrorum, et Solis efficiens causa. Quae ab ea sint lucida, non tamen ipsa sit lux universalis, sed ad corpora illorum singularia, partibus suis sit contracta. Lux ergo quae in coelo, quae in astris, quaeque in sole est, substantia eorum est, non ut materia, non ut compositum, sed ut forma. Quod et authoritas magnorum sapientum autumat, et rationes dictant et iam allatae, et eae quas nunc addemus.