Latin
Lines 1.40-1.42
Patricius, Liber I: De luce 1.40-42
Not analysed yet
Qua ergo centrum, et infinitum et immensum, [3r] et suas vires infinitas, tametsi non immensas: ad infinitum, etiamsi non immensum,sui orbis superficiem protendit. Et extra eam quasi in infinitum, suae lucis propaginem aliam, lumen scilicet in immensum, ac forte in infinitum porrigit ad eam, et ultra eam, qua putatur, supremi coeli, superficiem in infinitum sorte spacium, quo ea superficies ambitur. Sed de his postea. Lux igitur corporea, varie infinita, infinitae illius simpliciter incorporeae, et vere infinitae, verissima est imago. Alia re forte nulla ab ea degenerans, quam quod per dimensionem trinam, corporea evadit, finita simul et infinita.
Quid autem utraque est? Fulgor nimirum. Illa mentalis, et intelligibilis, et simpliciter incorporeus. Haec vero, inter incorporeum et corporeum, medius visualis. At fulgor, iterum quid est? Forte non aliud dicere eum poterimus, aut significantius, quam candorem? Ita ut fulgor maximus, sit etian candor maximus. Candor quoque medius, et minimus, fulgor quoque sit, et medius et minimus.
Certe, solem esse fulgorem, oculis cernimus. Hunc vero fulgorem, esse candorem, quomodo probamus? Oculis itidem eisdem: Sed illum, fulgore ipso oblaesis: hunc vero laesis nihil. Si quis enim per nubem tenuem, oculos in Solem dirigat, candorem maximum, et qualem in re alia forte nulla, intuebitur. Si quis vero sereno aere, non lippus, in eundem solem visum intendat, candorem eundem, sed fulgentissimum, et quem visus non sustineat, conspiciet, Itaque is, qui inter veters, solem esse flavum dixit, eum vel nunquam, vel lippis oculis aspexit. Est enim candidissimus. Candorem hunc solarem lucem appellamus. Candor hic in sole, purissimus est, a macula omni: a nigore omni, atuqe alio colore procul positus. Est quia talis est candorum ac lucium corporearum omnium, etiam est maximus. Ibi enim, ratio dictat, esse candorem maximum, uti nihil est nigroris. Candor igitur in Sole, est simplicissimus. Ideoque fulgentissimus, ita ut fulgentior, non videatur esse posse.