Latin
Lines 1.35-1.39
Patricius, Liber I: De luce 1.35-39
Not analysed yet
Si solis, et astrorum lux, composita sit ex materia, et forma quaeremus, ea materia, ea forma, lucidae ne et ipsae sint, vel diaphanae, vel opacae? Si opacae dicantur esse, quomodo tenebrae lucere poterunt? Si diaphanae, quomodo, quod lucem propriam non habet, et quod est saepe tenebris oppletum, poterit perpetuo lucere? Si id neque fieri, igitur et materia, et forma lucidae necessario erunt, vel alterutra, vel utraque. Si id detur, per lucem lucidas esse est necesse. De hac ergo iterum quaeremus luce, an ipsa ex lucidis sit composita? Atque ita vel ex duobus illis, diaphano et opaco, necesse erit eam componi, (quod nemo dixerit) vel de luce, in lucem abibimus in infinitum, Quod ititdem fieri nequit. Verius ergo fuerit, lucem in sole, ac sideribus, formam esse asserere. Formam inquam eam, per quam res sit, et quae rei det esse. Lux enim solis, soli dat, ut sol sit: et sine qua sol non esset sol, neque esse posset.
Idem de astris est dicendum. An vero etiam de ignibus aereis nostratibus? Si rationibus demonstretur, solem et astra, esse ignes, etiam de ignibus hisce dicendum erit, lucem eorum formam esse.
Si astra et solem, ignes non esse demonstratio valida ostendat, nostrorum ignium fortasse lux forma non erit: sed vel calor, vel aliquid quid, quod in eo sit, vel etiam utrumque.
Sed hoc alias. Nunc de Sole et astris, vel etiam de sole tantum, donec appareat verum, an astra, propria luceant luce, an aliena?
Ergo in sole forma haec lux, in superficie ne tantum solis, et materiam aliam interiorem, extrinsecus obvestit? An vero totum solis corpus penetrat intrinsecus et permeat. In nostris quidem ignibus, lux et extrinsecus totum vestit, et intrinsecus totum corpus replet. Cur non in similibus igni, astris, et sole, idem evenait? Quae id res, quae ratio prohibet? Ignes certe nostrates, crassam plerumque, et impuram materiam habent, attamen toti, quaquaversum collucent. Multo id magis, in astris, in sole, fiat est necesse. Idque necessitate multa, si aether, astris ac soli, materia sit, quem aethera primum diaphanum posuimus, et diaphana tota, omnibus suis partibus pellucent. An vero, quia sol, naturale corpus esse dicatur, materiam aliam, quam aethera sub lucis forma latentem habeat? Si ea materia, ut ignium nostratium crassa sit, et ignes hi collucent, et pellucent toti, qui ab ea impediri, et opacari videbantur posse, nihil vetabit id in sole etiam evenire. Si vero materia eius, aether sit, diaphanorum primus, multo magis pellucebit. Sin vero materia eius, famigerata illa quinta essentia dicatur esse, quae non materia, verum tota coelestium corporum essentia et dicta et docta fuit; nihil itidem vetabit, solem totum, et intus, et extra collucere, et pellucere, Tota enim coelorum essentia diaphana videtur. Si sol, si astra, corpora sunt simplicia, ut coelum reliquum, materia ne eadem constabunt, qua constat coelum, an alia? Si eadem cur non ut coelum, et ipsa sunt diaphana? Cur non ut astra, ut sol, coelum quoque fulget universum? Si alia, purior ne ea est, an impurior coelesti? Si impurior dicatur, sol ergo et astra, coelo sunt praestantia minus. At pulcherimae sunt, totius coeli partium. Pulchritudo autem in divinitatis limine sedet. Ergo, et parestantior, et purior, solis et astrorum est materia, quam sit materia coeli reliqui. At quaenam alia ea esse poterit, quam ipsamet lux, coelo pulchrior, et fulgentior? Sed lux haec eadem, forma erat etiam solis, forma, etiam astrorum. Ergo lux, vel duplex est, alia forma, alia materia. Vel eadem una, et materia sibi est et forma. At lux simplicissima rerum est. Non ergo duplex est, ut alia materia sit, alia sit forma. Unica igitur est, sibi ipsi et materia, et forma. Atque hac quidem praestantia, divinas attingit essentias quamproxime, earumque est imago simillima. Incorporeorum scilicet incorporea. Sed et corporea eorum est imago. Quia sol et astra, trine sunt dimensa, et mole maxima extenduntur. Ergo et corpora videntur esse. Et lux eorum, corporum quoque imago esse, quia et ipsa trine sit dimensa. Lux ergo et incorporeorum, et corporum aeque, simulachrum est et imago, et medium quodam inter divina incorpiream et corporum naturam. Sol igitur, et astra si haec propriis, si luce quoque solis luceant, mediae quaedam essentiae sunt, et substantiae. Incorporeae simul, quo ad lucem, et corporeae quoad dimensiones. Cuius autem divinitatis sunt imagines? Lucis scilicet incorporeae. A qua et factae ab initio sunt: et ab ea servantur, et in ea conservantur, et ab ea veluti a proprio fonte, eoque fulgentissimo, derivantur perpetua, et perenni quadam derivatione, sed oculis corporeis ob nimium fulgorem invisibili. Nihil enim hi, nisi corporeum discernunt. Derivatio autem haec, uti postea ostendetur, per media quaedam in solem, in astraque descendit, a primissima illa luce, lucium fonte omnium. Quae quamvis infinita in se sit, eo ipso quod finita non est, a finitis oculorum viribus, non discernitur. sicuti etiam solis finita lux, oculis nullis, vel extra, vel intra discernitur plene. Qua ratione, solis finita lux, infinitae primae lucis, satis plena est imago. Infinita enim illa, infinitarumque virium, finitam hanc, infinitarum tamen prope virium, ad imaginem suam produxit. Eanque praeter vires lucendi, et producendi, duplici alia praedita infinitate protulit. Figurae nimirum orbicularis. In qua, nullum principium, nullus finis. Et centri, cuius itidem, neque principium, neque finem (quae est infinitorum proprietas) reperias ullum. Et praeter hoc; centrum ,quamvis rerum fit minimum, est tamen infinitum, infinitasque ex se vires ad circumverentiam emittit.