Latin
Chapter 22
Patricius, Synodus 22
Unproofread scanNot analysed yet
Post examinationem carceris sumenda est, maxime autem in nocte Paschæ, in qua qui non communicat, fidelis non est. Ideo brevia sunt et stricta apud eos spatia, ne anima fidelis intereat tanto tempore jejuna medicinae, Domino dicente: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, non habebitis vitam in vobis (Joan. vi, 54).