Latin
Chapter 23
Patricius, Synodus 23
Unproofread scanNot analysed yet
Non jurare omnino (Matth. v, 34). De hoc consequente lectionis series docet, non adjurandam esse creaturam aliam, nisi creatorem: ut prophetis mos est: Vivit Dominus et vivit anima mea (IV Reg. II, 2, 4, 6); et: Vivit Dominus cui assisto hodie (III Reg. XVIII, 15). Finis autem contradictionis est nisi Domino. Omne enim quod amat homo, hoc et juratur.