Latin
DE EPOCHA MIGRATIO
Paul Crusius, Liber de epochis 100
Unproofread scanNot analysed yet
anni iungantur epochae peregrinationis Abrahae, ha bebimus annos ab orbe condito 2451. cum semisse. Nec aliam admittit supputationem Berosi authoritas. nam is annum ultimum Pharaonis Aegypti, qui in mari rubro submersus perijt, coniungit cum 8. anno Ascatadis, Regis Assyriorum: qui est ab initio Nimrodi 665. annis: à fine uerò diluuij 795. Huic numero adiecta medietas anni, quae à mense diluuij finiti propemodum elapsa est, usque ad mensem exitus de Aegypto, (quem Mose 33. cap. Num. &Exodi 12. perspicuè describit) constituit summam annorum 795. cum semisse, tot ergo anni à fine diluuij numerati, ostendunt epochen migraGoogle grationis Aegyptiacae ab orbe condito distare, ut prius, annis 2451 1/2. Rabini Iudaeorum paulò diuersam sequuntur anni rationem, numerantes è 15. cap. Gen. à natiuitate Isaac filij Abrahae, usque ad exitum de Aegypto, annos 400. quibus adiecti 25. anni, a uocatione Abrahae, ad natiuitatem Isaac elapsi, constituunt nu merum, quinque annis minorem eo quem supra posui.