Latin
DE EPOCHA MIGRATIO
Paul Crusius, Liber de epochis 99
Unproofread scanNot analysed yet
DE EPOCHA MIGRATIO. nis Israëlitarum ex Aegypto. On admodum difficilis est, huius epochae descriptio, si praecedentia spectemus: in quibus, ex authoritate Pauli Apostoli, promulgationem le gis diuinae, annis 430. posteriorem uocatione Abrahae fuisse, probaui: cui sententiae Mose quoque adstipulatur, qui Exodi 12. cap. inter alia sic refert: Habita tio filiorum Israël, quando manserunt in Aegypto, triginta fuerunt &quadringen ti anni: factumque est à sine illorum trigin ta &quadringentorum annorum, ipsa eadem die, egressi sunt omnes exercinis Domini è terra Aegypti: &non quòd tanto annorum spacio in Aegypto haeserint, sed quia pater credentium Abraha, accepta promissione, mox in Aegyptum, propter annonae difficultatem exulare coactus est, scriptura sacra κατα συνεχδοχὴν tot annos ponit, quamuis in rei ueritate, posteri eius, à descensu in Aegyptum, usque ad exitum, tantum dimidia huius temporis parte apud Aegyptios commorati sunt. Ideo Eusebius e Graecis biblijs addit, tam ipsos quàm patres ipsorum in Aegypto &terra Canaan mansisse 430. annos. Iam si 430.