Latin
DE EPOCHA TEMPLI
Paul Crusius, Liber de epochis 114
Unproofread scanNot analysed yet
annos uer bum Domini strenuè locutum esse, ueru ipsos audire noluisse, ideoque minatur, Deum eos traditurum in manus regis Babylonici per annos 70. quibus expletis, reditum in patriam terram pollicetur. Hos annos captiuitatis, plerique incipiunt à desolatione Hierosolymorum, quę uicto rege Zedekia, in anno 19. Nabuchodonosori, finem dedit regno Iudęorum. Ego uerò Ezechielis authoritate motus, istius temporis initium ad captiuitatem Ioiakim regis Iuda, cum quo Daniel abductus est Babylonem, referendum esse statuo. Nam ersi dicitur 2. paral. ult. terram cunctis diebus desolationis egisse Sabbata sua, donec implerentur 70. anni, tamen hoc ad perfectam desolationem referre nihil opus est. Sed rectiùs à prin cipio eius calamitatis inchoatur: iuxta frequentissimum canonem scripturae, quo historiae solent altiùs repeti, ut in li bro Iudicum uidemus: ubi tempora impietatis Israëlitarum &afflictionis diuinae per hostes, &liberationis Iudicu, una annorum periodo continentur.