Latin
DE EPOCHA TEMPLI
Paul Crusius, Liber de epochis 115
Unproofread scanNot analysed yet
Verbi gratia: cum post mortem Iosuae &seniorum, filij Israël obliti Dei sui, malum facerent in oculis Domini: traditi sunt in manus Chusan Rispathaym, Regis Mesopotamiae, annis 8. Deinde clamantibus eisdem ad Dominum, suscitauit eis Dominus saluatorem, Othiel filium Kenas fratris Caleb, annis 40. Iud. 3. Hic to tum illud tempus peccati poenae &liberationis, annos 40. continet. Sic etiam in hoc loco, à prima captiuitate regis lolakim, usque ad finem desolationis, anni 70. numerantur. Incidit autem prior illa duorum regum Ioialum &Iechonię captiuitas, iuxta scripturam 2. Reg. 24. in B. annum Nabuchodonosori, cuius uerum locum in annis mundi iam quaerere oporrebit, ut certi simus, de initio &fine captiuitatis Babylonicae. Funccius &Reinholdus, hunc Nabuchondonosorum, qui euertit Hierosolymas, à Ptolemaeo Nabopollasarum uocari sentiunt: quod si uerum esset, omnia nobis plana &expedita forent. Cum enim Lunare deliquium à Chaldaeis obseruatum in anno 5. Nabopollasari Ptolemaeus descripserit lib. 5. cap. 14. idque procul dubio referendum sit, ad annum ante mortem Christi 653. manifestum est, octauum ipsius Nabopollasari annum haud quaquam latêre nos amplius posse.