Latin
DE EPOCHA TEMPLI
Paul Crusius, Liber de epochis 116
Unproofread scanNot analysed yet
Verum haec temporis annotatio, id habet incommodi, quod eneruat synchro nismum Ierem. 44. ubi Propheta inquit, Iudaeos post excidium urbis Hierosolymitanae fugisse in Aegyptum, ad Pharaonem Haphra, qui ab alijs Vaphres aut Apries uocatur. Nam huius regis anni, siue Eusebium siue Herodotum sequamur, nullatenus attingunt 19. annum Nabopollasari. qui est (iuxta Ptolemaei senten tiam) ante passionem Christi 639. annus. quo Funccius Hierusalem à Chaldaeis desolatam esse tradit. Relicta igitur hac opinione, sentio Nabopollasarum, de quo Ptolemaeus loquitur, esse patrem Nabu chodonosori, &à Iosepho Nabullasarum appellari. Hic annis 12. regnauit, ut dicit Iosephus ex authoritate Berosi, lib. 10. cap. 13. antiquit. quamuis in alio loco temerè 29. anni ponuntur. nodvria. pro aκοσίον. Cumque grauis esset annis, filium Nabuchodonosorum teste Beroso, in consortium regni assumpsit.