Latin
DE EPOCHA TEMPLI
Paul Crusius, Liber de epochis 122
Unproofread scanNot analysed yet
Taceo de historia Danielis, quae iuxta meam computatione facilis &plana est, si ponimus Danielem interpretatum esse somnium de statua, cum iam triennio fuisset in terra Chaldaeorum, anno 2. Nabuchodonosori solius regnantis post obitum patris. Nam annus secundus à morte Nabullassari, cum anno tertio captiui tatis Ioiakim &Danielis coincidit. Neque illud hîc prolixiùs tractabo, quod Daniel ab anno 3. Cyri, post finem captiuitatis, usque ad Christum numerat tempus temporum, &dimidium temporis. id est, annos 532. ferè: quos Chronologia nostra exactè repraesentat. de quo plura suo loco &tempore dicam. Postremo consideratione dignum esse arbitror, annos regum Iuda, à templo Salomonis, ad captiuitatem, sacris literis ita consen tire, ut nihil uiolentum aut coactum in eis contineatur. Quamobrem spero, meum laborem, hac in parte, non morosis lectoribus gratum fore. DE EPOCHA HEBDOMAdum Danielis. Ariae extant descriptiones hebdo madum Danielis apud Historiographos, quas hîc multis refellere non placet. Mihi prae omnibus alijs, arridet Funccij sententia, qui ponit initium 70. hebdomadum in annum 7.