Latin
DE EPOCHA TEMPLI
Paul Crusius, Liber de epochis 123
Unproofread scanNot analysed yet
Artaxerxis Longimani, quo anno Esdra sa cerdos, impetrata à rege Persarum uenia in patriam redeundi, &acceptis literis ad Satrapas Iudęae, cum magna multitu dine Babylone discessit, mense primo, quem Nisan appellant, profecturus Hie rosolymas, ut instauraret Remp. Iudaeorum. id congruit ad annum ante passionem Christi 490. &prophetiae Danielis per omnia respondet. Quare lectorem ad commentarios Funccij remitto, quibus in hac parte, meo suffragio haud gra uatim adstipulor: excepta uocatione lo hannis Baptistae, Zacharię filij, quem non ut ille sentit, in festo Tubarum (quod isto anno, in 27. diem Septembris incidit) primum coepisse arbitror, sed potius aestiuo tepore eius anni, qui fuit quartus septuagesimę hebdomadis, 15. anno Imp. Tiberij ad finem currente, quemadmodum alibi dicetur: nam ad praesentem lo cum, nihil aut parum facit. Martini L. supputatio Funccianę proxima est, nec ultra quinquennium ab ea differt. Musterus in annotat. 9. cap. Daniel. principium hebdomadum, collocat in annum lecundùm Darij Hystaspis F.